Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,● de quo ascendebant septem boves, pulchræ et crassæ nimis : et pascebantur in locis palustribus.● Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :● devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,● rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque formosæ :● aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur,● devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,● et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.● Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :● iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :● ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum.● Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,● audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.● Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.● Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quæ audivi te sapientissime conjicere.● Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.● Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,● et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quæ in pastu paludis virecta carpebant.● Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim :● quæ, devoratis et consumptis prioribus,● nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,● vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.● Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :● quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.● Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.● Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.● Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.● Qui hoc ordine complebuntur :● ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,● quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,● et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.● Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.● Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :● qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,● qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.● Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.● Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :● locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?● Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?● Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.● Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.● Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.● Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.● Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti.● Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti● (triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Ægypti.● Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti.● Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.● Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenæ maris coæquaretur, et copia mensuram excederet.● Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.● Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.● Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.● Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Ægypto,● cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph : et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.● Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.● Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis : nam et illos oppresserat fames.● Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas, et malum inopiæ temperarent.●
Genesis 41
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: 8c1ecac9…604f68