Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.● Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.● Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.● Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?● scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.● Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.● Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?● pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?● apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.● Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.● Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.● Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.● At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.● Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.● Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?● Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.● Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.● Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem● dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?● et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.● Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.● Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.● Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.● Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.● Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.● Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.● Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.● Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.● Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.● Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),● videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.● Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.● Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.● Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.●
Genesis 44
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: d6f0005f…92c65f