Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.● Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :● Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.● Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.● Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.● In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.● Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.● Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.● Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?● Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.● Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.● Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.● Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.● Issachar asinus fortis accubans inter terminos.● Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.● Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.● Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.● Salutare tuum expectabo, Domine.● Gad, accinctus præliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.● Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.● Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.● Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.● Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.● Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.● Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.● Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.● Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.● Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.● Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,● contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.● Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.● Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.●
Genesis 49
book root: 5e7a4949…df0842 chapter root: a995ef13…958a98