Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.● Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :● scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.● Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.● Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.● Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :● non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.● Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.● Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :● dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;● exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.● Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.● Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.● Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.● Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.● Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.● Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.● Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.● Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.● Ira enim viri justitiam Dei non operatur.● Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.● Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.● Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :● consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.● Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.● Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.● Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.●
Iacobi 1
book root: 53bac04c…2d3a45 chapter root: b37df30f…e6a780