Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.● Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,● quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :● argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :● in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.● Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.● Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.● Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.● Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc.● Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.● Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !● Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos :● ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.● Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.● Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt.● Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.● Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione :● quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.● Væ mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.● Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.● Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.● Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.● Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.● Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.● Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.●
Ieremias 10
book root: 4deb4214…741777 chapter root: c4bf67c5…750641