Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.● Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.● Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere.● Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :● numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.● Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.● Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda● quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :● et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno :● et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.● Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.● Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.● Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.● Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester : et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.● Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.● Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra : Arca testamenti Domini : neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.● In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini : et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.● In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.● Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.● Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.● Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui.● Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster.● Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : vere in Domino Deo nostro salus Israël.● Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.● Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra : quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc : et non audivimus vocem Domini Dei nostri.●
Ieremias 3
book root: 4deb4214…741777 chapter root: e752be17…d2b27b