Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens :● Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.● Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiæ filii Habsaniæ, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,● et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli :● et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.● Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :● et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini.● Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quæ præcepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostræ, filii, et filiæ nostræ,● et non ædificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :● sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster.● Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ : et mansimus in Jerusalem.● Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :● Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.● Prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.● Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.● Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab præceptum patris sui quod præceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.● Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.● Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis præcepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quæ præcepit vobis,● propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.●
Ieremias 35
book root: 4deb4214…741777 chapter root: 43d7479b…268bdf