Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.● Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.● Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.● Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.● Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.● Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :● pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.● Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :● Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.● Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.● Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.● Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.● Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.● Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?● Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus.● Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.● Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?● Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas.● In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?● Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,● et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,● et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,● et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,● et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.● Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.● Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.● Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.● Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.● Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.● Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.● Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :● de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.● Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.● De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.● Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.● Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.● Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :● super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.● Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.● Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.● Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,● et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.● Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.● Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.● In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.● Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.● Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.●
Ieremias 48
book root: 4deb4214…741777 chapter root: 1650113a…efb5e4