Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.● Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.● Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.● Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.● Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.● Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.● Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.● In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.● Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.● Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.● Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.● Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.● Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.● Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.● Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.● Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.● Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.● Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.● Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.● Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.● Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.● Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.● Qui me odit, et Patrem meum odit.● Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.● Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.● Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;● et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.●
Ioannes 15
book root: 9a94e723…82d02a chapter root: 4f57b715…bae453