Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.● Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.● Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.● Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.● Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.● Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.● Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.● Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.● Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.● In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :● quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.● Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.● Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.● Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :● omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.● In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.● Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?● Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :● in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.● Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.● Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :● et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus.● Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.● Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.●
Ioannis I 3
book root: 343bdf8d…e20bf5 chapter root: 8f894874…7577ed