Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.● Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.● Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.● Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.● Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,● qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.● Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.● Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.● Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :● propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.● Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.● Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.● Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.● Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.●
Ioannis Iii 1
book root: 3d038212…0587e4 chapter root: 4e0ee06a…ad84f0