Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :● Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.● Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,● non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.● Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.● Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.● Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.● Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?● Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?● aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?● Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.● Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?● Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.● Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :● qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.● Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :● præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.● Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.● Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.● Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.● Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.● Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.● Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.●
Iob 27
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 1c07e41e…c91125