Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :● Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?● Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.● Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.● Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?● Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,● cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?● Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;● cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?● Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,● et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.● Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?● Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?● Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :● auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.● Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?● Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?● Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :● in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :● ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.● Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?● Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,● quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?● Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?● Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,● ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;● ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?● Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?● De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?● In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.● Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?● Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?● Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?● Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?● Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?● Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?● Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?● Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?● Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,● quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?● Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?●
Iob 38
book root: 1c6c5808…4be145 chapter root: 1f8cfaad…13b81a