Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.● Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?● Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.● Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.● Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.● Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.● Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.● Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.● Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.● Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.● Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.● Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.● Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.● Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :● A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.● Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?● Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.● Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.● Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.● Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.●
Ioel 1
book root: c92bbf96…2d4d5f chapter root: 35b472a9…d6e256