Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?● Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.● Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.● Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ;● dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.● Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.● Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.● Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.● Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris,● et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.● Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.● Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;● et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.● Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.● Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :● Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.● Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te.● Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui.● Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.● Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,● et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.● Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.● Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus.● Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.● In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.●
Isaias 22
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: 77bba049…de39aa