Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.● Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur.● Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :● quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.● Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.● Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ.● Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.● Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.● Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.● Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.● Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.● Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.●
Isaias 25
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: cb592e78…363759