Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.● Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.● Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.● Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.● Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;● stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.● Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.● Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.● Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.● Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.● Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.● Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.● Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !● Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.● Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.● Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.● Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.● Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.● Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.● Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.●
Isaias 32
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: d77da8a0…a691e9