Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiæ collectus est justus.● Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.● Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.● Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,● qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?● In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?● Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.● Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.● Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.● In multitudine viæ tuæ laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti ; propterea non rogasti.● Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.● Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.● Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.● Et dicam : Viam facite, præbete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.● Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.● Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.● Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.● Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.● Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.● Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.● Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.●
Isaias 57
book root: 393a09db…7b86e4 chapter root: ba3cc2bc…d90edb