Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.● Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.● Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,● atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.● Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.● Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :● et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.● Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :● pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.● Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.● Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.● Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.● Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.● Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.● Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.● Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.● Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.● Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.● At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.● Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.● Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,● et Cyna et Dimona et Adada,● et Cades et Asor et Jethnam,● Ziph et Telem et Baloth,● Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;● Amam, Sama, et Molada,● et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,● et Hasersual et Bersabee et Baziothia,● et Baala et Jim et Esem,● et Eltholad et Cesil et Harma,● et Siceleg et Medemena et Sensenna,● Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.● In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,● et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,● et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,● et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.● Sanan et Hadassa et Magdalgad,● Delean et Masepha et Jecthel,● Lachis et Bascath et Eglon,● Chebbon et Leheman et Cethlis,● et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.● Labana et Ether et Asan,● Jephtha et Esna et Nesib,● et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.● Accaron cum vicis et villulis suis.● Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.● Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.● Et in monte : Samir et Jether et Socoth● et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :● Anab et Istemo et Anim,● Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.● Arab et Ruma et Esaan,● et Janum et Beththaphua et Apheca,● Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.● Maon et Carmel et Ziph et Jota,● Jezraël et Jucadam et Zanoë,● Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.● Halhul, et Besur, et Gedor,● Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.● Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.● In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,● et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.● Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.●
Josue 15
book root: 30f43d1e…13cff6 chapter root: c5b62931…63a132