Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :● locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.● Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.● Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :● et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.● Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.● Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.● Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.● De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,● filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),● Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.● Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.● Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :● et Jether, et Esthemo,● et Holon, et Dabir,● et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.● De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,● et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.● Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.● Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.● De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer● et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.● De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,● et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.● Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.● Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.● Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.● Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,● et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.● De tribu autem Aser, Masal et Abdon,● et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.● De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.● Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.● Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha● et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.● De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.● De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.● Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.● Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo● cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.● Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.● Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.● Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.●
Josue 21
book root: 30f43d1e…13cff6 chapter root: d41f79d9…b81021