Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :● Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :● et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.● Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.● Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.● Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.● Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.● Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.● Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,● et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.● Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.● Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :● capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.● Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.● Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.● Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.● Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.● Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :● et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.●
Judith 9
book root: 1f3afea4…ae70c4 chapter root: d96dcd96…ccfbd2