jessetree

Lamentationes 5

book root: debac2b0…fa53d8 chapter root: ec7b4663…1ed704

Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus. Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus ! Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri, propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo. Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ? Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio. Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.