Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :● Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :● omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.● Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.● Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.● Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.● Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.● Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.● Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.● Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,● execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.● Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.● Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,● et milvum ac vulturem juxta genus suum,● et omne corvini generis in similitudinem suam,● struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :● bubonem, et mergulum, et ibin,● et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,● herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.● Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.● Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,● comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.● Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :● et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :● et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.● Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.● Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.● Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.● Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,● mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.● Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :● et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.● Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.● Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.● Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.● Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.● Si ceciderit super sementem, non polluet eam.● Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.● Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :● et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.● Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.● Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.● Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.● Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.● Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.● Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,● ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.●
Leviticus 11
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 81d727a3…a4752d