Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :● Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.● Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.● Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :● et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.● Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.● Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,● et immunditiæ condemnabitur.● Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,● et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :● lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.● Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,● considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.● Quando vero caro vivens in eo apparuerit,● tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.● Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,● considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.● Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,● et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.● Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.● Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :● et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;● sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.● Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,● considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.● Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,● et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.● Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.● Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.● Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.● Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,● et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :● radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.● Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.● Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,● non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.● Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.● Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,● intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.● Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :● et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.● Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,● et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.● Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,● habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.● Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.● Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,● in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,● si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :● qui consideratam recludet septem diebus :● et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :● et idcirco comburetur flammis.● Quod si eam viderit non crevisse,● præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.● Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.● Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.● Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.● Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.● Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.●
Leviticus 13
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: f5547c11…8ab2b5