Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,● ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.● Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.● Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.● Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento,● divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.● Sin autem de craticula fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur :● quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.● Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :● quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.● Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.● Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.● Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.● Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,● fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :● de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.●
Leviticus 2
book root: 030e7ab4…ab8641 chapter root: 0ca515e8…d0ac02