Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.● Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.● Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.● Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.● In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :● et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.● In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.● Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :● et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.● In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :● Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.● Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.● Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.● Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.● Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.● Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.● Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.● Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.● Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.● Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.● In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.● Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.● Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.● Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.● Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?● At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?● Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.● Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.● Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?● Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.● Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.● Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.● Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.● Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.● Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.● Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?● At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.● Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,● et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.● Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.● Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,● porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.●
Lucas 10
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 9b414624…f748f4