Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.● Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.● Et ait ad illos parabolam istam dicens :● Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?● Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :● et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.● Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.● Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?● Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.● Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.● Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :● et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.● Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.● Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.● Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.● Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.● In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !● surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te :● jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.● Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.● Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.● Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :● et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :● quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.● Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :● et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.● Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.● Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.● At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.● Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.● At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :● epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.●
Lucas 15
book root: 12e066d4…6db062 chapter root: 4ce184e3…5a426c