Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.● Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.● Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.● Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.● Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.● Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.● Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.● Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.● Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.● Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.● Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.● Et statim Spiritus expulit eum in desertum.● Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.● Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,● et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.● Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),● et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.● Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.● Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :● et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.● Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.● Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.● Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,● dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.● Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.● Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.● Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.● Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.● Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.● Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.● Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.● Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :● et erat omnis civitas congregata ad januam.● Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.● Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.● Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.● Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.● Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.● Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.● Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.● Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.● Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.● Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,● et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.● At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.●
Marcus 1
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: 4eddf283…f8ef20