Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,● et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.● Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.● Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.● Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?● Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.● Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.● Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.● Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :● benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.● Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.● Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.● Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.● Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.● Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :● et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :● et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.● Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.● Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.● Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.● Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.● Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.● Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.● Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.● Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.● Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.● Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :● et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?● Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.● Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.● At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?● Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.● Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.●
Marcus 11
book root: bd64fd33…ce5578 chapter root: a53f80ed…7c05ba