In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :● et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.● Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.● Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.● Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.● Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :● unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.● At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.● Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.● Misitque et decollavit Joannem in carcere.● Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.● Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.● Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.● Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.● Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.● Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.● Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.● Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.● Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.● Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.● Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.● Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.● Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :● navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.● Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.● Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.● Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.● Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.● At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.● Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.● Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?● Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.● Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.● Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.● Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :● et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.●
Matthaeus 14
book root: b47a187b…fe04b6 chapter root: e2a9115c…c4f37c