Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesæi.● Deus æmulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.● Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.● Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.● Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.● Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petræ dissolutæ sunt ab eo.● Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.● Et in diluvio prætereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebræ.● Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,● quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.● Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem.● Hæc dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.● Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.● Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.● Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.●
Nahum 1
book root: a3064d5a…4e58e6 chapter root: 5567203c…562770