Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.● Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.● Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.● Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares,● Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis :● omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.● Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,● et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,● et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.● Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,● Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,● et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,● et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,● et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.● Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,● et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.● Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :● omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.● Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.● Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.● Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.● Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.● Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,● et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,● et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :● et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,● et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,● et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,● et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,● Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.● Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus● Anathoth, Nob, Anania,● Asor, Rama, Gethaim,● Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,● et Ono valle artificum.● Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.●
Nehemiae 11
book root: 0124ffad…cf9f2e chapter root: c5eeaa59…dc12f6