Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,● præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),● et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.● Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.● Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.● Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.● Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :● filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :● filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :● filii Area, sexcenti quinquaginta duo :● filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :● filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :● filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :● filii Zachai, septingenti sexaginta :● filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :● filii Bebai, sexcenti viginti octo :● filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :● filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :● filii Beguai, duo millia sexaginta septem :● filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :● filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :● filii Hasem, trecenti viginti octo :● filii Besai, trecenti viginti quatuor :● filii Hareph, centum duodecim :● filii Gabaon, nonaginta quinque :● filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.● Viri Anathoth, centum viginti octo.● Viri Bethazmoth, quadraginta duo.● Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.● Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.● Viri Machmas, centum viginti duo.● Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.● Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.● Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.● Filii Harem, trecenti viginti.● Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.● Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.● Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.● Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.● Filii Emmer, mille quinquaginta duo.● Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.● Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :● filii Josue et Cedmihel filiorum● Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :● filii Asaph, centum quadraginta octo.● Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.● Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,● filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,● filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,● filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,● filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,● filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,● filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,● filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,● filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,● filii Nasia, filii Hatipha,● filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,● filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,● filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.● Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.● Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,● filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.● Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.● Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.● Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.● Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,● absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.● Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :● cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.● Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.● Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.● Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.● Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.●
Nehemiae 7
book root: 0124ffad…cf9f2e chapter root: 93d59936…0011d3