Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.● Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.● Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.● De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.● De tribu Simeon, Saphat filium Huri.● De tribu Juda, Caleb filium Jephone.● De tribu Issachar, Igal filium Joseph.● De tribu Ephraim, Osee filium Nun.● De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.● De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.● De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.● De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.● De tribu Aser, Sthur filium Michaël.● De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.● De tribu Gad, Guel filium Machi.● Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.● Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,● considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :● ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :● humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.● Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.● Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.● Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :● qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.● Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,● venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :● et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :● sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.● Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.● Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.● Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.● Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.● Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.●
Numeri 13
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 9aa4f2e0…d37936