Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :● Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.● Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :● ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.● Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.● Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.● Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,● sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.● Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.● Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.● Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.● Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.● Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?●
Numeri 17
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 4cbb47d2…4dbbcb