Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.● Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,● et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,● dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.● Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.● Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.● Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,● ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :● Quid sibi volunt homines isti apud te ?● Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,● dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.● Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.● Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.● Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.● Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.● Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :● paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.● Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.● Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.● Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.● Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.● Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.● Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,● stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.● Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :● et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.● Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.● Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?● Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !● Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.● Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.● Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :● et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.● Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.● Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.● Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.● Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?● Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?● Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.● Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.● Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.●
Numeri 22
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: bda60c48…d40335