Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,● quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.● Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,● ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.● Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.● Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.● Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,● ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :● et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.● Dixitque Dominus ad Moysen :● Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.● Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,● et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.● Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.● Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.● Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :● quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.●
Numeri 25
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: eae988f5…8ee590