Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :● Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.● Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.● Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.● Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :● quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.● Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,● et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.● Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :● tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.● Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,● et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.● Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.● Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,● ait : Cur feminas reservastis ?● nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?● ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :● puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :● et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.● Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.● Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :● aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,● et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :● et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.● Dixit quoque Dominus ad Moysen :● Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :● dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.● Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,● et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.● Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.● Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.● Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,● boum septuaginta duo millia,● asinorum sexaginta millia et mille :● animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.● Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :● e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :● et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :● de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :● de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.● Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,● ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.● De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,● et de bobus triginta sex millibus,● et de asinis triginta millibus quingentis,● et de hominibus sedecim millibus,● tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.● Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :● Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.● Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.● Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,● pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.● Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.● Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.●
Numeri 31
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 3f69ccfb…52baf5