Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :● Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis● urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :● quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.● Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.● De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,● id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.● Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.● Ait Dominus ad Moysen :● Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,● decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :● in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.● De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,● tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,● tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.● Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.● Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.● Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.● Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.● Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :● aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.● Quod si fortuitu, et absque odio● et inimicitiis quidquam horum fecerit,● et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :● liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.● Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,● fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.● Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.● Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.● Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.● Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.● Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,● ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.● Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.●
Numeri 35
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: 0b200c8a…9d9379