Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :● obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,● munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.● Ait autem Dominus ad Moysen :● Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.● Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.● Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.● Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.● Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.● Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.● Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.● Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :● fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :● mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.● Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,● acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :● mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.● Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.● Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.● Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.● Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.● Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.● Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.● Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.● Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.● Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.● Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,● obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :● mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :● bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :● hircumque pro peccato :● et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.● Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim :● ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :● mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :● boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.● In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.● Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.●
Numeri 7
book root: 6d7af803…f31d4c chapter root: b53a9b61…650416