Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.● Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.● Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.● In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.● Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.● Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.● Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.● Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.● Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.● Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.● Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.● Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.●
Osee 11
book root: 671f844e…d3a768 chapter root: 234018f1…ee33c0