Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !● Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.● Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.● Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.● Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.● Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.● Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.● Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.● Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.● Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.●
Osee 14
book root: 671f844e…d3a768 chapter root: bb881a51…e6629a