In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,● quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.● Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.● Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.● Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.● Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.● Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.● Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.● Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.● In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.● Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.●
Osee 6
book root: 671f844e…d3a768 chapter root: 9b7c50ef…105130