jessetree

Osee 8

book root: 671f844e…d3a768 chapter root: 2885ec99…91b85b

In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fœdus meum, et legem meam prævaricati sunt. Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël. Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ? Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam. Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus. Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum. Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Ægyptum convertentur. Et oblitus est Israël factoris sui, et ædificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit ædes illius.