Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.● Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.● Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.● Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :● Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.● Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.● Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.● Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.● Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.● Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.● Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.● Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.● Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,● sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,● ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :● Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :● Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.● Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.●
Proverbia 9
book root: 14d1359e…fa7f2d chapter root: 64537b68…c72e78