Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.● Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.● Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.● Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.● Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :● semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.● Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.● Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :● quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :● et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,● dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :● cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.● Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.● Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.● Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.● Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.● Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.● Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :● donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.● Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.● Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :● ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.● Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.● Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.● Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.● Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.● Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.● Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.● Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.● Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.● Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.● Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.● Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.● Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :● et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.● Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.● Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.● Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.● Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.● Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.● Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.● Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.● Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.● Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :● ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.●
Psalmi 104
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: a4a64167…9aab50