Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.● Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,● a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.● Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.● Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.● Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;● et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.● Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.● Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.● Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.● Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.● Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.● Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.● Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.● Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.● Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.● Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.● Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.● Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.● Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.● Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.● Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.● Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :● ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.● Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.● Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.● Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.● Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.● Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.● Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.● Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.● Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.● Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;● terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.● Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.● Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :● et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.● Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.● Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.● Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.● Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.● Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.● Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?●
Psalmi 106
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: e479cfc5…dedaf6