In finem. Psalmus David.● Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.● Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.● Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.● Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.● Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.● Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.● Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.● Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.● Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.● Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.● Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.● Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.● In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.● Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :● pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,● et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.● Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.● Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.● Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.● Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.● Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.● Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.● Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.● Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.● Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.● Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.● Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.● Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.● Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :● quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.●
Psalmi 108
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 97691d53…f11afd