jessetree

Psalmi 113

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 55e85812…39af58

Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus. Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ? montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ? A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob : qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ? Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.