jessetree

Psalmi 115

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 319d7b5b…db6efa

Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.